monumenta.ch > Plinius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 29
{XIV} usum eius adeo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit, in aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacae commendatio est aliqua. sola placere amaritudine, et hanc in Indos peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appetenda aviditate esurire non fuit satis? utrumque silvestre gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel argentum. Piperis arborem iam et Italia habet, maiorem myrto nec absimilem. amaritudo grano eadem quae piperi musteo credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et rugarum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire vim trahentibus; in pondere quidem multis modis.